Flora lapponica, notes ethnobotaniques

De PlantUse Français
Aller à : navigation, rechercher
  • 1737. Flora Lapponica Exhibens plantas Per Lapponiam Crescentes, secundum Systema Sexuale Collectas in Itinere Impensis Soc. Reg. Litter. et Scient. Sueciae A. [MDCCXXXII]. Instituto. Additis synonymis, & Locis Natalibus Omnium, Descriptionibus & Figuris Rariorum, Viribus Medicatis & Oeconomicis Plurimarum. Amstelaedami, Apud Salomonem Schouten. XXXIX-372 p. + 12 p. d'index + 26 p. d'errata... +12 pl. en ligne à Madrid.
traduction : Flore de Laponie, montrant les plantes qui croissent en Lapponie, selon le Système sexuel, collectées lors du voyage financé par la Société royale littéraire et scientifique de Suède. Sont ajoutés les synonymes et les localités de toutes les plantes, la description et les images des plus rares, et les vertus médicinales et économiques de nombre d'entre elles.

Linné est connu comme le fondateur de la botanique moderne. On découvre dans Flora lapponica qu'il a fait des observations ethnobotaniques d'une modernité surprenante, allant jusqu'à donner de véritables recettes de cuisine, comme celle du confit d'oseille au lait de renne !

Nous placerons dans cette page les dépouillements effectués, en latin et si possible en traduction française. Linné n'avait pas encore inventé la nomenclature binomiale quand il a écrit Flora lapponica, mais l'identification des plantes est facilitée par le fait qu'il cite ce livre (avec la pagination) dans le Species plantarum.

Comme c'est un long travail, nous privilégions la mise en ligne rapide de l'ensemble des données ethnobotaniques, en nous contentant de toiletter les textes latins, ce qui est loin d'être trivial. L'identification des plantes pourra être effectuée ultérieurement au fur et à mesure des besoins.


[6]

5. Veronica caule repente, scapis spicatis, foliis ovatis serratis strigosis. (mas ?)

Veronica mas supina et vulgatissima. Bauh.

Ærenprys. Suecis.

In Suecia homines, qui proximo gradu supra vulgus sapiunt, ad imitationem Franki in Veronica theezante, infusum huius plantæ maximi faciunt, & religiose potant loco theæ ; durum sane succedaneum, & sapore diversissimum, ne dicam, delicias sanis ingratas.

sanus : sain, bien portant, raisonnable, pur, naturel, de bon goût...


[8]

8. Veronica foliis cordatis sessilibus oppositis, ramis laxe floriferis.

Chamadrys spuria latifolia. Bauh.

Com hæcce species minus adstringens & amara sit, loco veronicæ antecedentis (§. 5) pro infuso Theæformi in actis Berolinensibus commendatur. Lapponibus vero nec placet externis balneis debilitare fibras corporis, nec internis ventriculi & omnium viscerum friuole minuere robur. Inter illos enim frustra, quibus gentes aliæ superbiunt, quaesiueris mores, ea tantum modo, quæ natura dictitat, eorum mensæ adposita deprehensurus.

[9]

11. Pinguicula nectario cylindraceo longitudine petali.

Pinguicula Gesneri. Bauh.

[10]

Lac compactum hyperboreorum seu Tætmiœlk, aliis Sætmiœlk, est lactis species apud Nouaccolas Lapponiæ, sed præsertim apud Westrobothnienses & fere per totam Norlandiam usitatissima, quæ sequenti modo conficitur : Folia nonnulla Pinguiculæ, cuiuscunque demum speciei, recentia & nuper lecta filtro imponuntur, quibus lac nuper emulctum & naturaliter calens adfunditur, quod citissime filtratum per unum alterumve diem ad quietem, ut acescat, reponitur ; unde lac istud longe maiorem & tenacitatem & consistentiam, quam alias accidit, adquirit, nec serum præcipitatur, ut alias contingit ; contra vero palato maxime gratum redditur, licet cremor ipse sit parcior. Tali modo semel hocce lacte præparato, non opus nova pro novo processu adhibere folia, sed modo cochlear dimidium præceden-

[11]

tis lactis ut misceatur cum recenti, necesse est, sic eamdem adquirit naturam & aliud lac simili modo in suam naturam, fermenti instar, mutare valet ; etiam si in infinitum procederet, hæcce mutatio, ab indole sua ne minimum tamea deflectere videtur vis ultima. Si nimis diu adteruatur tale lac, transit mora in Serum Syra dictum, quod descriptimus in C. F. §. 28.

Bauhinus in historia : Pastores in Alpibus succo foliorum pingui fissuras mammarum in vaccarum uberibus litu curant. Idem medicamentum domesticum Lappones adhibere possent, quorum pecora (Rangiferi feminæ), fissuris vitiatis uberibus, loco lactis sæpe sanguinem exhibent.

[14]

16. Iris palustris lutea, seu Acorus adulterinus.

[15]

Hydrops, (cui hæc planta, si quæ alia, est medicina), eodem modo in Lapponia omnium rarissimus, nec frequens in Westrobothnia, in Ostrobothnia autem superiori proh dolor nimis vulgaris inter plebem, quæ lethalis istius spiritus frumenti copiam ingurgitando illum prouocat.

18. Scirpus palustris altissimus.

In Suecia superiori dissecatur pro pabulo boum, quod in Gothia inferiori negligitur ; Nouaccolis Lapponiæ, ob inopiam huius Scirpi, in hunc ufum cedere nequit.

Cum culmi sint spongiosi, facillime dissecti in aqua

[16]

natant, hinc pueri in Suecia eos in fasciculos colligant, quibus, ne demergantur, sese sublevant, dum artem natatoriam addiscere volunt. Quod Lappones non curant, qui nec balnea naturalia aquarum dulcium & frigidarum, nec artificialia calefactarum unquam intrarunt : Priora illis haud concedit aqua per aestatem etiam nimis frigida ; posteriora defectus domiciliorum & instrumentorum huic negotio infernientium ; neutra autem consuetudo nunquam introducta in gentem induratam gelu permittit.

20. Scirpus folio culmi unico.

Juncus montanus, cum paruis capitulis luteis. Bauh.

[17]

Tophi hi in paludibus maximum negotium facessunt Nouaccolis Lapponiæ ; quodsi enim aqua e paludibus fodiendo educitur, marcescit quidem planta, at per plures annos non putrescit, sed sterilis persistit rustico detestabilis ; deberent itaque plantæ palustres post paracenthesin urendo vel suffocando exstirpari, & semina vegetabilium pratensium eorum loco terræ committi, si læta pascua desiderentur ; plantæ enim paludosæ indolem non mutant, neque onquam luxuriant, nisi sufficiens potus adsit.

[18]

22 Eriophorum spicis pendulis.

Nonnulli, quibus res angusta domi, in quibusdam Sueciæ tractibus pulvinaria sua, plumarum loco, pappo huius graminis replent, unde Suecice pulvinar pauperum (Fattigmans Oerngott) nominatur, qui tamen usus Lappis vel Nouaccolis nostris non innocuit, quorum hi pellibus leporinis, illi vero rangiferinis lectum sternunt.

[22]

35. Milium glumis diphyllis.

[23]

Solent Puellæ Lapponicæ, dum rangiferos in pascua ducunt, reportare fasciculum foliorum huius graminis, eumque in eadem cum tabaco farcina, ante pubem pendula, reservare; nescio an magis sint sollicitæ de grato odore tabaco, an sibimet ipsis conciliando.

[24] 40. Naedus spica lineari.

Lapphär Lulensibus. i. e. Crines Lapponum.

Kaffskiægg Smolandis. i, e. Barba fenum.

Nomenclatura Lulensis imposita huic gramini desumta est a similitudine, quæ intercedit folia copiosissime in hacce undique prominentia atque arrectos circumquaque Lapponum capillos, quum vix unquam pectine deducant crines.

[25]

41. Arundo vulgaris. Bauh. (Phragmites)

Mulieres rusticæ huius Arundinis panicula pannos suos flavescente viridi colore tingunt.

[26]

43. Arundo foliorum lateribus convolutis, acumine pungente.

Gramen sparteum spicatum, foliis mucronatis longioribus, vel spica secalina. Bauh. pin. 5.

Spartium spicatum oceanicum pungens. Bauh. hist. 2. p. 511.

Naturam optime imitari norunt Belgæ, in tumulis suis arenosis hoc ferentes, ne arena obruat adiacentia. Si aliquam œconomiæ curam experti laetarentur aliquando campi arenosi Lapponiæ, huius graminis noticia haud parum illis adferret utilitatis.

44. Arundo culmo enodi, panicula contracta. (Agrostis)

Gramen arundinaceum enode maius montanum. Bauh. pin. 7.

Rustici in Suecia culmo huius graminis longissimi & enodi fistulas suas tabacarias, ex nimio usu repletas oleo, purgant ; id quod Lapponi, fistula brevissima semper contento, cognitu minus necessarium est.

[36]

65. Cornus herbacea.

[41]

Usus Baccarum parcior est, communiter enim ab incolis negligitur, nisi puerorum palatis arrideat ; noxias tamen, ut putarunt veteres, esse baccas huius speciei omnino nego ; vidi enim pueros, qui tres quatuorve pintas baccarum harum adsumserunt fine incommodo ; adhæc nec sapor, nec genus, nec principia constitutiva, nec observationes eas venenatas pronunciant. Viris minus placent baccæ, cum aquosæ & dulces sint, his enim acria & solidiora ut præbeas, necesse est.


[46]

73. Lithospermum arvense, radice rubra. Bauh. pin. 258.

In itinere observavui puellas elegantiæ studiosas per Norlandiam, præsertim autem per Helsingiam, radices recentes, leviter lotas, adhibere loco cosmetici, sic faciem pingentes grato rubore, ut rosarum amœnissimo adspectui vix cedens illarum vultus procorum oculos in se convertat teneatque defixos, qui sucus lapponicarum virguncularum faciem, fuligineam fere, (ratius pice liquida lacte mixta inunctam, præcipue apud Nouaccolas, ne culices devastent integram) , inquinat nunquam.

[50]

80. Menyanthes foliis ternatis.

Nouaccolæ in Lapponia, ut & Westrobothnienses radices huius plantæ in rivulis copiose pronatas effodiunt. easque pecoribus in penuria fœni ac pabuli exhibent, quæ easdem consumunt totas.

Sic urgente annonæ sævitia radices siccatas pulverisatasque miscet cum parva quantitate farinæ cerealium, & inde conficit miserum Nouaccolarum vulgus panem, qui admodum amarus est & detestabilis : modum, quo panem hunc conficiunt, pete ex Elfwingi diff. de Trifolio aquatico, Aboæ habita, licet ille Menyanthen pro Calla habuerit ; quam vide sub Gynandria polyandria.

[51]

Rustici quamplurimi per Westrogothiam folia huius plantæ amara, deficientibus conis Lupuli (Humuli), pro conficienda cerecisia adhibent, quod balsamandi artificium æque ab acescentia defendit, ac unquam Lupulus vel amara Gentianella, (vid. Bromelius in Lupulologia), cum amara omnia alcalina & acidis contraria sint.

Bartholinus, Sim. Paulli & alii plurima de scorbuto septentrionalium a frigore, deque copia plantarum antiscorbuticarum in regionibus hyperboreis exclamarunt, inter quas huic plantæ locum fere primum concedunt. Adsevero tamen, me nullum unquam in tanto Lapponum numero, qui Lapponiam inhabitant, scorbuto obnoxium, vidisse, vel audivisse, licet in climate omnium frigidissimo habitent, licet nullum vegetabile pro cibo ordinario, ne quidam panem, unquam adsumant. Contra vero populos undique adiacentes nullo morbo frequentius, quam scorbuto laborantes vidi. Rationem alio in loco reddere animus est.

[60]

94. Gentiana corolla hypocrateriformi, tubo villis clauso, calicis foliis alternis maioribus (Gentianella ?)

[62]

Rusticis febre intermittente laborantibus exhibitum fuisse decoctum amarellæ huius herbæ, a concionatoribus quibusdam, aliquoties in Suecia vidi, felici interdum cum successu ; hinc apud eosdem sub nomine, surge & ambula, innotuit.

Plantam hanc loco Humuli seu Lupuli in conficienda cerevisia adhiberi a Suecis, docuit Bromel in Lupulologia.

[66]

100. Selinum palustre levissime lactescens.

Thysselinum palustre lactescens. Bauh. pin. 162. prod. 85.

Radices, deficiente Tabaco, præsertim cum in templis congregati sunt, Lappones masticare solent, continuo enim usu Tabaci sapori acri ita adsueseunt, ut eo destitui vix per momentum temporis queant nonnulli horum. Mirum videtur, quod Lappones, licet nullis aromatibus, ne quidem sale culinari ad cibos suos condiendos utantur, sed omnia esculenta fere insipida adsumant, acribus omnibus delectentur, uti spiritu iuniperi & frumenti ; Tabaci fumo, pulvere, pastillis ; radicibus Thysselini, Angelica, Sonchi, &c. cerevisiam autem oblatam fere respuant.

Cum radix hæc maxime fervida sit, creditur esse Zingiber a rusticis emunctioris naris, unde Zingiber Finnicum vel Suecicum ab iis dicitur. Eheu quanta differentia !


Angelica archangelica

[67]

101. Angelica foliorum impari lobato.

[68]

Lappones variant nomina huius piantæ secundum ætates & partes, ex.gr.

[69]

  • Urtas’ Lappis est radix anni primi, non caulifera.
  • Fatno herba anni primi.
  • Botsk herba anni secundi.
  • Rasi caulis decorticatus.

Radix primi anni & antequam caulescat planta, exsiccata, laudatur a Lapponibus, ut optimum sanitatis in seros annos tuendæ remedium, atque si ulla medicamenta ab illis adsumerentur, sane hæс foret. Hasce etiam radices masticant, uti Selini (100), loco Tabaci.

Morbo laborant sæpius Lappones sylvatici vehementissimo, Ullem vel Hotme dicto, qui species Colicæ est, & ad Colicam spasmodicam Scheuchzeri proxime accedit ; corripiuntur enim interanea circa regionem umbilicalem spasmis dirissimis, qui extenduntur ad pubem usque, paroxysmis parturientium sane vehementioribus, ita ut miser Lappo, vermis instar, repat per terram & urinam sæpe sanguinolentam reddat, licet calculi nulla omnino sit suspicio apud hanc gentem a calculo & podagra privilegiis naturæ defensam, post aliquot horarum, quandoque dici, spatium, resolvitur ptyalismo ingenti per quadrantem horas durante. Dicunt ipsi, quod hic morbus in Alpibus eos non adgrediatur, sed tantummodo dum in sуluis per æstatem degunt, hausta scilicet ibidem aqua semiputrida, vi radiorum solarium calefacta, vel forte vermiculis scatente. In hoc morbo variis utuntur medicamentis, & omnibus quidem fortissimis, ut vehementem morbum æque vehementi oppugnent alexiterio, quale est radix Angelicæ, cineres aut oleum Tabaci, Castoreum liquidum &c.

Caules Angelicæ huius sunt Lapponum deliciæ & fructus æstivi, quibus benigna natura eos donavit, dura nimis & immisericordi exsistente Pomona, quæ Lapponum terram nunquam intravit. Caulis hic, antequam umbella absolute explicata est, (nam circa florescentiam lignosus evadit), abscinditur pro.


[70]

pe terram, folia avelluntur & cortex ad basin cauliscultro, dentibus vel unguibus solvitur, detrahiturque a basi ad apicem, cannabis instar, remanente interiori caulis parte nuda nivea concava & pulposa, quae instar Rapæ vel Pomi cruda editur & quidem summo cum adpetitu, deficiente gratiori in hisce oris vegetabili. Cum pueri vel puellæ mense Iulio cum rangiferis suis per Alpes errantes in pascuis illosque circa vespertinum vel matutinum tempus ad casam, ut mulgantur, reduces comitantur, detruncatis caulibus totum sinum impletum reportant, quos in familia sua distribuunt, & summa aviditate devorant. Gratus hic Lapponibus cibus nec nobis displicebat, leviter enim amarus & simul aromaticus est, immo & gustui & ventriculo arridebat, adsumtis scilicet tamdiu diluentibus ac emollientibus, cibo non salito, carnibus & piscibus sale nullo maceratis, lacte pingui rangiferino, haustaque pura puta aqua ; tum, inquam, optime conveniebat, sed nescio num in hortis nostris magis amara sit & acris, vel an gustus nobis in Lapponia fuerit alius, quam extra eam ; extra Lapponiam enim nunquam arrisit, forte fercula persica persicum requirunt adpetitum.

Umbellæ vix explicate a caule abscissæ, omnino non rejiciuntur, sed conscissæ lacti acetosato immiscentur & coquuntur. Vide Rumicem §. 130.

101. Angelica sylvestris. Dod. pempt. 315.

[71]

Radice prioris speciei deficiente, huius radice utuntur, antecedentis instar ; caule vero non item.

Si l'on manque de racine de l'espèce précédente, on utilise la racine de cette espèce à la place de l'autre ; il n'en est pas de même de la tige. MC.


103. Cicuta aquatica. Bauh. hist. 3. p. 175.

long texte sur la toxicité pour le bétail.

[74]

Carum carvi

105. Carum. Riv. pent. 55.

In Scania seritur, & satis care venduntur eius semina, hic sponte crescit & negligitur.

En Scanie, on le cultive et on en vend assez cher les graines ; ici, il croît spontanément et on le néglige.

Rumex acetosa

[93]

Rumex foliis oblongis sagittatis.

Juemo Lappis seu Joemo

Hac planta, nulla notior est Lapponibus, nec ullum vegetabile in Lapponia crescens cibos Lapponum ingredi scio, præter hanc & Angelicam (§ 101), si baccas excipiamus.

Ex hac planta præparatur serum acetosatum Lapponum, quod Juemomelke illis dicitur, & quidem sequenti modo : Folia huius in magna copia colligunt, a caulibus separant, illis una cum petiolis suis ahenum cupreum replent, unam tertiam partem aquæ superinfundunt, coquunt ad consistentiam syrupi, nova iterum addunt folia, coquunt, spatula semper movent, ne aduratur vel saporem adustum adquirat ; absoluta coctione, post

[94]

sex septemve horas huic operationi impensas, reponitur, ut refrigeretur. Miscetur deinde cum lacte rangiferino, reponitur in vasculis ligneis vel ventriculis (ventriculo primo seu magno) rangíferinis clausum, servatur in cryptis montium vel reconditur in terra, ne mures (Mus cauda truncata, flava maculis nigris ; Mus Wormii) lædant vasa. Sæpe umbellas Angelicæ cum Rumice miscent & coquunt, sed parcius (§. 101).

Lac tali modo paratum acidum gratumque adquirit saporem, & editur ab omnibus, senibus & iuvenibus cum oblectamento.

Diu tali modo confectum servari potest lac eodem semper imbutum sapore, quod alias non fieret. Vetus hoc lac palatum excitabat nostrum, recens conrectum non item.

Notabile est, quod cum nil hocce lacte apud Lappones vulgatius sit, tamen apud nullam aliam nationem, apud nullum Lapponiæ accolam illud receptum fuisse noverim.

____________________

Rumex acetosa (d'après Sp. Pl.)

Juemo ou Joemo en lapon

Nulle plante n'est mieux connue des Lapons, et je ne connais nul légume croissant en Laponie qui entre dans les aliments si ce n'est celle-ci et l'angélique, si nous excluons les baies.

Avec cette plante on prépare le lait d'oseille [ou confit d'oseille, comme nous dirions aujourd'hui] des Lapons, qu'ils appellent Juemomelke, et on le fait de la manière suivante : on ramasse des feuilles en grande quantité, on les sépare des tiges, on en remplit une partie avec les pétioles dans un chaudron en cuivre, on verse dessus un tiers d'eau, on cuit jusqu'à la consistence d'un sirop, on ajoute encore de nouvelles feuilles, on cuit, en remuant toujours la spatule, pour que cela ne brûle pas et n'acquière pas un goût de brûlé ; la cuisson terminée, après six ou sept heures, on laisse reposer pour que le sirop refroidisse. On le mélange alors avec du lait de renne, on en remplit des récipients en bois ou des panses de renne (le premier ou grand estomac) que l'on ferme, et on le conserve dans des grottes de montagne ou caché dans la terre, pour que les souris (Mus cauda truncata, flava maculis nigris ; Mus Wormii) n'endommagent pas les récipients. Souvent, on mélange à l'oseille des ombelles d'angélique avant de cuire, mais en petite quantité.

Le lait ainsi préparé acquiert un goût acide et agréable, et est mangé par tous, vieux et jeunes, avec plaisir.

Préparé de cette manière, le lait peut se conserver longtemps toujours imprégné de ce goût, ce qui n'arriverait pas autrement. Le lait ancien excitait nos palais, mais le lait nouveau n'est pas meilleur.

Il faut remarquer que, bien que ce genre de lait soit très commun chez les Lapons, je ne l'ai trouvé adopté par aucun autre peuple, par aucun voisin des Lapons. (traduction Michel Chauvet)


[99]

136. Anthericum scapo folioloso laxe spicato, filamentis villosis.

lont texte sur toxicité.


[105]

140. Daphne floribus sessilibus infra folia elliptico-lanceolata.

Vidi rusticos in Scania, qui commilitonibus suis

[106]

per jocum (experimento sane periculoso) exhibuerunt baccam modo unicam, qua ingesta, incensum œsophagum alter potu cerevisiæ exstinguere tentavit, sed oleum igni adfudit, hinc iis Sörbypeppar & Kællerhals, id est, cellule ingluvies, nominatur.

[107]

143. Vaccinium caule angulato, foliis serratis annuis. (myrtille ?)


[108]

Kappatiàlmas (Bellaria Lapponum) sunt Ferculi species apud Gentem Lapponicam, quæ in maximis habentur deliciis, conficiendi modum addam : Lac rangiferinum seu Rhenonum admodum pingue est, & gaudet sapore lactis bovini cum butyro & pauca quantitate sebi impregnati. Caseum e lacte isto conficiunt Lappones communiter quouis die bis, mane scilicet & vesperi, dum rangiferos ad casam pellunt pastores canibus stipati, & hoc quidem a mense Junio ad initium hyemis ; Lappones enim per istud tempus nil aliud edunt, quam serum a caseo separatum, quod iterum igni superimponunt, sic rursus incrassatur, quasi nullus ab eo caseus esset pressus, hic eorum cibus per totam æstatem ; Lac enim parsimoniæ dediti vix edere volunt, illo tantum peregrinum excipientes hospitem, nisi prius ex eo caseum separarint, ut duplex eius sit usus. Butyrum fere nunquam conficiunt e lacte suo, cum illud butyrum album evadit, ferme sapore sebi, & in pauca quantitate obtinetur ; contra vero caseum copiosiorem inde quam ab ullo alio lacte adquirunt. Dum caseus, inquam, confici debet, lacque superimpositum est igni & epidermis quædam in initio coctionis lacti incumbit, istam abradunt cochleari, col-

[109]

ligunt in sufficienti copia epidermidem lactis, istam (ut alii pultem cam uvis Corinthiacis) miscent cum variis baccis saepe huius speciei. Hac massa replent ventriculos (præprimis placet ipsis Reticulum dictum) rhenonum, antea exsiccatos & nigros, iam emollitos in aqua calida, suspendunt & siccant, ut casei fere consistentiam adquirat. Hæ sane sunt summæ deliciæ Lapponum, quas confectionum saccharatarum instar, offerunt accedentibus peregrinis, præsertim gentis suæ matronulis honestioribus, quasi nihil gratius unquam exsisteret. Caseus autem ipse pinguissimus & delicatissimus est, sed præparandi modus minus politus. In Alpibus enim inungunt nonnulli Lapponum ubera rangiferi feminæ unguento omnium florum recenti, ne hædi matrem fugant, (licet maxima pars baculo transverse ori hædi inserto hoc prohibeat) quod unguentum exsiccatur, deinde ante mulctum abraditur ; eductum lac coagulatur, coagulo vel ex pullis recentibus extracto, vel ex intestinis piscium confecto, præsertim ex Coregoni, Thymalli dicti, specie.

suit une description des oiseaux frugivores que les Lappons tuent pour les manger.

Vaccinium vitis-idaea

[110]

144. Vaccinium foliis perennantibus verticaliter ovatis.

Rote-heidelbeer.


[111]

Baccas has, licet sint acidæ admodum, regrigerantes, tamen edunt Lappones, qui etiam easdem sæpe immiscent Bellariis suis (§143 δ). Westrobothnienses non solum eas adhibent in usum culinarem, sed etiam immensam illarum copiam, tempore autumnali, Holmiam mittunt, ubi desiderantur pro acetariis ad carnes assatas adponendis, cum maxime acidæ sint ; ut hac ratione acidum vegetabile temperet alcali animale.

____________________

Les Lapons mangent ces baies rafraîchissantes, bien qu'elles soient tout à fait acides, et ils en ajoutent même à leurs desserts. Les Westrobotniens non seulement les emploient à l'usage culinaire, masi ils en envoient aussi en automne d'immenses quantités à Stockholm, où on les recherche comme condiment à ajouter aux viandes grillées, bien qu'elles soient très acides ; pour cette raison, l'acide végétal tempère l'alcali animal.

Vaccinium oxycoccos

145. Vaccinium ramis filiformibus reêntibus, foliis ovatis perennantibus.

Oxycoccus seu Vaccinia palustris Tournef. inst. 655.


[112]

Baccæ hæ a Lapponibus in usum cibarium non vocantur, nec facile ab aliis nationibus, cum nimis acidæ sint.

Baccis utuntur Argentifabri conciliaturi argento intensiorem albedinem. Argentum enim vulgare mixtum esse ex tredecim partibus argenti puri & tribus partibus cupri, notum est. Cuprum argento immix-


[113]

tum fuscum et inducere colorem illudque tum citius ad externis accedentibus acidis opacum evadere, cuique paret. In aqua enim tartarum, baccas has & similia acida cum argento coquunt, acidum hoc resolvit & absorbet particulas minimas cupri, superficiei vasis proximas, quibus consumtis, splendet argentum nivea & pura albedine.


[117]

Paris quadrifolia

155. Paris foliis quaternis

Nec unicus memorat pharmacopæus, duplam huius dosin idem præstare, quod Ippecacuanha in excitando vomitu.

Ledum palustre

[121]

Dalekarli superiores interdum hac planta, loco Humuli, utuntur, sed crapulas vehementissimas insert cum temulentia summa & insequenti cæphalalgia difficillima.

Nouaccolæ plantam hanc cum collecta messe in struem seu domum miscent, quam mures fugiunt, hinc nec consumunt præmia agricolæ.

Solent etiam rustici per Sueciam decocto huius plantæ lavare boves & sues morbo pediculari labo-

[122]

rantes, quo experimento certissime pereunt pediculi.


Arctostaphylos uva-ursi

[123]

162. Arbutus caulibus procumbentibus, foliis integerrimis.

[124]

Folia colliguntur cum ramulis a septentrionalibus nostris in magna copia, Holmiam mittuntur, ubi a coriariis emuntur, quibus tanquam Rhus inservit.

____________________

On ramasse les feuilles avec les rameaux en grande quantité dans les régions du Nord, et on les envoie à Stockholm, où elles sont nettoyées par les corroyeurs, qui s'en servent comme du sumac.

Prunus padus

[155]

198. Padus foliis annuis

Pueri per Norlandiam maxime delectantur hisce baccis, quas cum parva quantitate salis ingerunt, adeoque edulis hic est Padus.

Sorbus intermedia

[156]

199. Cratægus inermis foliis ellipticis serratis transversaliter sinuatis subtus villosis

A pueris & rusticis avide expectantur baccæ, quæ iustam maturitatem, antequam frigus & gelu autumnale incidat, vix adquirunt.

____________________

Les baies sont avidement attendues par les enfants et les paysans, qui les cueillent avec difficulté juste à la maturité, avant que n'arrive le froid et le gel automnal.

Sorbus aucuparia

[157]

200. Sorbus aucuparia

long développement sur la podagre et les mœurs saines des Lapons.


[158]

Filipendula ulmaria

201. Filipendula foliolo impari maiore trifido


[159]

Odor huius plantæ omnium fragrantissimum est, hinc apud rusticos per Sueciam receptum est diebus æstivis & in conviviis folia eius recenter collecta per pavimentum spargere, ut odor repleat totam domum, qui sæpe tam densus, ut vix perferri possit. Per hyemem autem ramos tenellos Abietis conscissos simili modo per pavimentum spargunt.

Hippophae rhamnoides

Hippophae

Finbær, Alandis, id est Baccæ Finnonum

[296]

Baccæ sapore austero-vinoso gaudent, hinc conficiunt Piscatores sinum Bothnicum ex eis

[297]

Rob, quod piscibus recentibus additum, iis gratissimum conciliat saporem.

____________________

Finbær, à Åland, c.-à-d. baie des Finnois

Les baies ont un goût âpre-vineux, ce qui fait que les pêcheurs des golfes de Botnie en font un sirop épais qu'ils ajoutent aux poissons frais, ce qui leur procure un goût très agréable.


[341]

Betula